Forum Discussion

DivinylsFan's avatar
DivinylsFan
Seasoned Ace
12 years ago

Ante quinque annos Iulia parvula infans erat.

Tunc infantem in cunis habebat Aemilia. Nunc ea parvulo infante caret: cunae vacuae sunt.

Sed post paucos menses novus infans in cunis erit. Aemilia rursus parvulum infantem habebit neque cunae vacuae erunt. Tum Iulius et Aemilia quattuor liberos habebunt. Aemilia laeta cunas movebit et parva voce cantabit: “Lalla”. Pater infantem suum in manibus portabit eumque non minus amabit quam mater. Pater et mater Infantem suum aeque amabunt.

Anno post pater et mater ab infante suo appellabuntur. Aemilia autem ‘mamma’ appellabitur, non ‘mater’, neque Iulius ‘pater’, sed ‘tata’ appellabitur; neque enim infans ipsa nomina ‘patris’ et ‘matris’ dicere poterit. Infans igitur parentibus suis dicet: “Mamma! Tata!” Neque solum prima verba, sed etiam primos gradus faciet infans. Initio pater eum sustinebit ac manu ducet, mox vero infans solus ambulare incipiet neque a parentibus sustinebitur neque manu ducetur. Infans ambulans a parentibus laetis laudabitur. Simul infans plura verba discet et mox recte loqui sciet.

14 Replies

Replies have been turned off for this discussion

About The Sims 3 General Discussion

Connect with fellow Simmers and share your experiences in The Sims 3 official community.6,532 PostsLatest Activity: 11 hours ago